Found 8616 Results for: Pó
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus (Liber Deuteronomii 17, 18)
nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël (Liber Deuteronomii 17, 20)
et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum Dominus enim ipse est hereditas eorum sicut locutus est illis (Liber Deuteronomii 18, 2)
hoc erit judicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt victimas sive bovem sive ovem immolaverint dabunt sacerdoti armum ac ventriculum (Liber Deuteronomii 18, 3)
ministrabit in nomine Dei sui sicut omnes fratres ejus Levitæ qui stabunt eo tempore coram Domino (Liber Deuteronomii 18, 7)
gentes istæ quarum possidebis terram augures et divinos audiunt tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es (Liber Deuteronomii 18, 14)
prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi (Liber Deuteronomii 18, 18)
quod si tacita cogitatione responderis quomodo possum intellegere verbum quod non est locutus Dominus (Liber Deuteronomii 18, 21)
cum disperderit Dominus Deus tuus gentes quarum tibi traditurus est terram et possederis eam habitaverisque in urbibus ejus et in ædibus (Liber Deuteronomii 19, 1)
tres civitates separabis tibi in medio terræ quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem (Liber Deuteronomii 19, 2)
sternens diligenter viam et in tres æqualiter partes totam terræ tuæ provinciam divides ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est quo possit evadere (Liber Deuteronomii 19, 3)
cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut juravit patribus tuis et dederit tibi cunctam terram quam eis pollicitus est (Liber Deuteronomii 19, 8)