Found 8616 Results for: Pó
si postquam audieris hæc judicia custodieris ea et feceris custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam quam juravit patribus tuis (Liber Deuteronomii 7, 12)
benedictus eris inter omnes populos non erit apud te sterilis utriusque sexus tam in hominibus quam in gregibus tuis (Liber Deuteronomii 7, 14)
devorabis omnes populos quos Dominus Deus tuus daturus est tibi non parcet eis oculus tuus nec servies diis eorum ne sint in ruinam tui (Liber Deuteronomii 7, 16)
si dixeris in corde tuo plures sunt gentes istæ quam ego quomodo potero delere eas (Liber Deuteronomii 7, 17)
plagas maximas quas viderunt oculi tui et signa atque portenta manumque robustam et extentum brachium ut educeret te Dominus Deus tuus sic faciet cunctis populis quos metuis (Liber Deuteronomii 7, 19)
insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)
ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ (Liber Deuteronomii 7, 22)
tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)
omne mandatum quod ego præcipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua juravit Dominus patribus vestris (Liber Deuteronomii 8, 1)
ne postquam comederis et satiatus domos pulchras ædificaveris et habitaveris in eis (Liber Deuteronomii 8, 12)
et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui (Liber Deuteronomii 8, 16)
audi Israël tu transgredieris hodie Jordanem ut possideas nationes maximas et fortiores te civitates ingentes et ad cælum usque muratas (Liber Deuteronomii 9, 1)