Found 8616 Results for: Pó
in quibus cum fuerit profugus cognatus occisi eum non poterit occidere donec stet in conspectu multitudinis et causa illius judicetur (Liber Numeri 35, 12)
et hoc audiente populo fuerit conprobatum atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata (Liber Numeri 35, 24)
debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere postquam autem ille obierit homicida revertetur in terram suam (Liber Numeri 35, 28)
exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt (Liber Numeri 35, 32)
ne polluatis terram habitationis vestræ quæ insontium cruore maculatur nec aliter expiari potest nisi per ejus sanguinem qui alterius sanguinem fuderit (Liber Numeri 35, 33)
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël (Liber Numeri 35, 34)
tibi domino nostro præcepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri (Liber Numeri 36, 2)
quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur (Liber Numeri 36, 3)
atque ita fiet ut cum jobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat (Liber Numeri 36, 4)
respondit Moses filiis Israël et Domino præcipiente ait recte tribus filiorum Joseph locuta est (Liber Numeri 36, 5)
ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua (Liber Numeri 36, 7)
de familia Manasse qui fuit filius Joseph et possessio quæ illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum (Liber Numeri 36, 12)