Found 1192 Results for: Ope
præterea operariis qui cæsuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia (Liber II Paralipomenon 2, 10)
filium mulieris de filiabus Dan cujus pater Tyrius fuit qui noverit operari in auro et argento et ære et ferro et marmore et lignis in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino et qui sciat celare omnem scalpturam et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui (Liber II Paralipomenon 2, 14)
fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus cæderent tria milia autem et sescentos præpositos operum populi (Liber II Paralipomenon 2, 18)
fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro (Liber II Paralipomenon 3, 10)
benedictus Dominus Deus Israël qui quod locutus est David patri meo opere conplevit dicens (Liber II Paralipomenon 6, 4)
qui præstitisti servo tuo David patri meo quæcumque locutus fueras ei et quæ ore promiseras opere conplesti sicut et præsens tempus probat (Liber II Paralipomenon 6, 15)
porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis ipsi enim erant viri bellatores et duces primi et principes quadrigarum et equitum ejus (Liber II Paralipomenon 8, 9)
reliqua vero operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetæ et in libris Ahiæ Silonitis in visione quoque Jaddo videntis contra Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 9, 29)
cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto Lybies scilicet et Trogoditæ et Æthiopes (Liber II Paralipomenon 12, 3)
verumtamen quia humiliati sunt aversa est ab eis ira Domini nec deleti sunt penitus siquidem et in Juda inventa sunt opera bona (Liber II Paralipomenon 12, 12)
opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semejæ prophetæ et Addo videntis et diligenter exposita pugnaveruntque adversum se Roboam et Hieroboam cunctis diebus (Liber II Paralipomenon 12, 15)
reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum ejus scripta sunt diligentissime in libro prophetæ Addo (Liber II Paralipomenon 13, 22)