Found 945 Results for: Omnia
omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare (Evangelium secundum Lucam 10, 22)
verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis (Evangelium secundum Lucam 11, 41)
et dixit hoc faciam destruam horrea mea et majora faciam et illuc congregabo omnia quæ nata sunt mihi et bona mea (Evangelium secundum Lucam 12, 18)
hæc enim omnia gentes mundi quærunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis (Evangelium secundum Lucam 12, 30)
verumtamen quærite regnum Dei et hæc omnia adicientur vobis (Evangelium secundum Lucam 12, 31)
vere dico vobis quia supra omnia quæ possidet constituet illum (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
et misit servum suum hora cenæ dicere invitatis ut venirent quia jam parata sunt omnia (Evangelium secundum Lucam 14, 17)
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse cœpit egere (Evangelium secundum Lucam 15, 14)
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt (Evangelium secundum Lucam 15, 31)
audiebant autem omnia hæc Pharisæi qui erant avari et deridebant illum (Evangelium secundum Lucam 16, 14)
sic et vos cum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus (Evangelium secundum Lucam 17, 10)
qui ait hæc omnia custodivi a juventute mea (Evangelium secundum Lucam 18, 21)