Found 945 Results for: Omnia
tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu (Liber Ieremiae 49, 29)
super terram dominantium ascende et super habitatores ejus visita dissipa et interfice quæ post eos sunt ait Dominus et fac juxta omnia quæ præcepi tibi (Liber Ieremiae 50, 21)
adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)
et cadet superbus et corruet et non erit qui suscitet eum et succendam ignem in urbibus ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 50, 32)
non sicut hæc pars Jacob quia qui fecit omnia ipse est et Israël sceptrum hereditatis ejus Dominus exercituum nomen ejus (Liber Ieremiae 51, 19)
et laudabunt super Babylonem cæli et terra et omnia quæ in eis sunt quia ab aquilone venient ei prædones ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 48)
et scripsit Hieremias omne malum quod venturum erat super Babylonem in libro uno omnia verba hæc quæ scripta sunt contra Babylonem (Liber Ieremiae 51, 60)
et dixit Hieremias ad Sarajam cum veneris Babylonem et videris et legeris omnia verba hæc (Liber Ieremiae 51, 61)
et fecit malum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Joachim (Liber Ieremiae 52, 2)
et lebetas et creagras et psalteria et fialas et mortariola et omnia vasa ærea quæ in ministerio fuerant tulerunt (Liber Ieremiae 52, 18)
nonaginta sex dependentia omnia mala granata centum retiaculis circumdabantur (Liber Ieremiae 52, 23)
JOTH manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam (Lamentationes 1, 10)