Found 12 Results for: Odor

  • accessit et osculatus est eum statimque ut sensit vestimentorum illius flagrantiam benedicens ait ecce odor filii mei sicut odor agri cui benedixit Dominus (Liber Genesis 27, 27)

  • et offeres totum arietem in incensum super altare oblatio est Domini odor suavissimus victimæ Dei (Liber Exodus 29, 18)

  • quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata (Canticum Canticorum 4, 10)

  • favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis (Canticum Canticorum 4, 11)

  • dixi ascendam in palmam adprehendam fructus ejus et erunt ubera tua sicut botri vineæ et odor oris tui sicut malorum (Canticum Canticorum 7, 8)

  • et quasi storax et galbanus et ungula et gutta et quasi libanus non incisus vaporavi habitationem meam et quasi balsamum non mixtum odor meus (Liber Ecclesiasticus 24, 21)

  • oblatio justi inpinguat altare et odor suavitatis est in conspectu Altissimi (Liber Ecclesiasticus 35, 8)

  • fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus ejus in eo et odor ejus non est inmutatus (Liber Ieremiae 48, 11)

  • Et congregati satrapæ et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. (Prophetia Danielis 3, 94)

  • ibunt rami ejus et erit quasi oliva gloria ejus et odor ejus ut Libani (Prophetia Osee 14, 7)

  • quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt (Epistula II ad Corinthios 2, 15)

  • aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitæ in vitam et ad hæc quis tam idoneus (Epistula II ad Corinthios 2, 16)


“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina