Found 557 Results for: Nobis
factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum (Liber Sapientiae 2, 14)
gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatæ sunt viæ ejus (Liber Sapientiae 2, 15)
et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace (Liber Sapientiae 3, 3)
ergo erravimus a via veritatis et justitiæ lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis (Liber Sapientiae 5, 6)
quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis (Liber Sapientiae 5, 8)
cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus judicantes et cum de nobis judicatur speremus misericordiam (Liber Sapientiae 12, 22)
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)
avus meus Jesus postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, volui et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam. (Liber Ecclesiasticus 0, 2)
ne spernas hominem in sua senecta etenim ex nobis senescunt (Liber Ecclesiasticus 8, 7)
miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum (Liber Ecclesiasticus 36, 1)
sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis (Liber Ecclesiasticus 36, 4)
et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras (Liber Ecclesiasticus 49, 15)