Mosaico decorativo

Found 12904 Results for: No

  • odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terræ propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci (Liber Genesis 8, 21)

  • cunctis diebus terræ sementis et messis frigus et æstus æstas et hiemps nox et dies non requiescent (Liber Genesis 8, 22)

  • excepto quod carnem cum sanguine non comedetis (Liber Genesis 9, 4)

  • et recordabor fœderis mei vobiscum et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendam universam carnem (Liber Genesis 9, 15)

  • at vero Sem et Jafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversæ erant et patris virilia non viderunt (Liber Genesis 9, 23)

  • evigilans autem Nœ ex vino cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor (Liber Genesis 9, 24)

  • et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est (Liber Genesis 9, 29)

  • et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino (Liber Genesis 10, 9)

  • natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber Genesis 10, 25)

  • et dixerunt venite faciamus nobis civitatem et turrem cujus culmen pertingat ad cælum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras (Liber Genesis 11, 4)

  • venite igitur descendamus et confundamus ibi linguam eorum ut non audiat unusquisque vocem proximi sui (Liber Genesis 11, 7)

  • et idcirco vocatum est nomen ejus Babel quia ibi confusum est labium universæ terræ et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum (Liber Genesis 11, 9)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina