Mosaico decorativo

Found 1395 Results for: Negotiatum Regem David:

  • igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israël (Liber I Paralipomenon 23, 1)

  • et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari (Liber I Paralipomenon 23, 6)

  • dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo et habitationem Hierusalem usque in æternum (Liber I Paralipomenon 23, 25)

  • juxta præcepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra (Liber I Paralipomenon 23, 27)

  • et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium (Liber I Paralipomenon 24, 3)

  • miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam majores quam minores omnes sors æqualiter dividebat (Liber I Paralipomenon 24, 31)

  • igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes (Liber I Paralipomenon 25, 1)

  • de filiis Asaph Zacchur et Joseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis juxta regem (Liber I Paralipomenon 25, 2)

  • universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini juxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman (Liber I Paralipomenon 25, 6)

  • ipse Selemith et fratres ejus super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus (Liber I Paralipomenon 26, 26)

  • Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Jazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)

  • fratresque ejus robustioris ætatis duo milia septingenti principes familiarum præposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis (Liber I Paralipomenon 26, 32)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina