Found 1395 Results for: Negotiatum Regem David:
quod cum vidisset rex Moab prævaluisse scilicet hostes tulit secum septingentos viros educentes gladium ut inrumperet ad regem Edom et non potuerunt (Liber II Regum 3, 26)
dixitque ei rex Syriæ vade et mittam litteras ad regem Israël qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex milia aureos et decem mutatoria vestimentorum (Liber II Regum 5, 5)
detulit litteras ad regem Israël in hæc verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua (Liber II Regum 5, 6)
quod cum audisset Heliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua misit ad eum dicens quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israël (Liber II Regum 5, 8)
misit itaque vir Dei ad regem Israël dicens cave ne transeas in loco illo quia ibi Syri in insidiis sunt (Liber II Regum 6, 9)
conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re et convocatis servis suis ait quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël (Liber II Regum 6, 11)
cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis (Liber II Regum 8, 3)
cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cujus vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex hæc est mulier et hic filius ejus quem suscitavit Heliseus (Liber II Regum 8, 5)
dixitque Azaël quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore (Liber II Regum 8, 13)
noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus (Liber II Regum 8, 19)
in diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda et constituit sibi regem (Liber II Regum 8, 20)
et dormivit Joram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius ejus pro eo (Liber II Regum 8, 24)