Mosaico decorativo

Found 1395 Results for: Negotiatum Regem David:

  • videntes autem filii Ammon quod iniuriam fecissent David miserunt et conduxerunt mercede Syrum Roob et Syrum Soba viginti milia peditum et a rege Maacha mille viros et ab Histob duodecim milia virorum (Liber II Samuelis 10, 6)

  • quod cum audisset David misit Joab et omnem exercitum bellatorum (Liber II Samuelis 10, 7)

  • quod cum nuntiatum esset David contraxit omnem Israhelem et transivit Jordanem venitque in Helema et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum (Liber II Samuelis 10, 17)

  • fugeruntque Syri a facie Israël et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia equitum et Sobach principem militiæ percussit qui statim mortuus est (Liber II Samuelis 10, 18)

  • factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere misit David Joab et servos suos cum eo et universum Israël et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba David autem remansit in Hierusalem (Liber II Samuelis 11, 1)

  • dum hæc agerentur accidit ut surgeret David de stratu suo post meridiem et deambularet in solario domus regiæ viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum erat autem mulier pulchra valde (Liber II Samuelis 11, 2)

  • missis itaque David nuntiis tulit eam quæ cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea statimque sanctificata est ab inmunditia sua (Liber II Samuelis 11, 4)

  • et reversa est domum suam concepto fetu mittensque nuntiavit David et ait concepi (Liber II Samuelis 11, 5)

  • misit autem David ad Joab dicens mitte ad me Uriam Hettheum misitque Joab Uriam ad David (Liber II Samuelis 11, 6)

  • et venit Urias ad David quæsivitque David quam recte ageret Joab et populus et quomodo administraretur bellum (Liber II Samuelis 11, 7)

  • et dixit David ad Uriam vade in domum tuam et lava pedes tuos egressus est Urias de domo regis secutusque est eum cibus regius (Liber II Samuelis 11, 8)

  • nuntiatumque est David a dicentibus non ivit Urias ad domum suam et ait David ad Uriam numquid non de via venisti quare non descendisti ad domum tuam (Liber II Samuelis 11, 10)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina