Found 1395 Results for: Negotiatum Regem David:
facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie (Liber II Samuelis 3, 1)
nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus ejus Amnon de Ahinœm Jezrahelitide (Liber II Samuelis 3, 2)
sextus quoque Jethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron (Liber II Samuelis 3, 5)
cum ergo esset prœlium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul (Liber II Samuelis 3, 6)
quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Juda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos ejus et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie (Liber II Samuelis 3, 8)
hæc faciat Deus Abner et hæc addat ei nisi quomodo juravit Dominus David sic faciam cum eo (Liber II Samuelis 3, 9)
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israël et super Judam a Dan usque Bersabee (Liber II Samuelis 3, 10)
misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cujus est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israël (Liber II Samuelis 3, 12)
misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum præputiis Philisthim (Liber II Samuelis 3, 14)
sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël dicens tam heri quam nudius tertius quærebatis David ut regnaret super vos (Liber II Samuelis 3, 17)
nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthim et omnium inimicorum ejus (Liber II Samuelis 3, 18)
locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quæ placuerant Israël et universo Beniamin (Liber II Samuelis 3, 19)