Mosaico decorativo

Found 1395 Results for: Negotiatum Regem David:

  • Saul autem dedit Michol filiam suam uxorem David Falti filio Lais qui erat de Gallim (Liber I Samuelis 25, 44)

  • et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilæ quæ est ex adverso solitudinis (Liber I Samuelis 26, 1)

  • et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israël ut quæreret David in deserto Ziph (Liber I Samuelis 26, 2)

  • et castrametatus est Saul in Gabaa Achilæ quæ erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum (Liber I Samuelis 26, 3)

  • et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiæ ejus Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum ejus (Liber I Samuelis 26, 5)

  • ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviæ fratrem Joab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum (Liber I Samuelis 26, 6)

  • venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput ejus Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus (Liber I Samuelis 26, 7)

  • dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit (Liber I Samuelis 26, 8)

  • et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit (Liber I Samuelis 26, 9)

  • et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies ejus venerit ut moriatur aut in prœlium descendens perierit (Liber I Samuelis 26, 10)

  • tulit ergo David hastam et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos (Liber I Samuelis 26, 12)

  • cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos (Liber I Samuelis 26, 13)


"O Anjo de Deus não nos abandona jamais." São Padre Pio de Pietrelcina