Found 279 Results for: Murus Hiericho proelium tubis victoria Israhel Hiericho et Faedia arca Iosue Chananica et bellum victoria

  • ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem (Liber Iosue 3, 11)

  • cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum (Liber Iosue 4, 11)

  • et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 13)

  • populus autem ascendit de Jordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 19)

  • manseruntque filii Israël in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho (Liber Iosue 5, 10)

  • cum autem esset Josue in agro urbis Hiericho levavit oculos et vidit virum stantem contra se et evaginatum tenentem gladium perrexitque ad eum et ait noster es an adversariorum (Liber Iosue 5, 13)

  • Hiericho autem clausa erat atque munita timore filiorum Israël et nullus egredi audebat aut ingredi (Liber Iosue 6, 1)

  • dixitque Dominus ad Josue ecce dedi in manus tuas Hiericho et regem ejus omnesque fortes viros (Liber Iosue 6, 2)

  • circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi (Liber Iosue 6, 11)

  • igitur omni vociferante populo et clangentibus tubis postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit muri ilico corruerunt et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat ceperuntque civitatem (Liber Iosue 6, 20)

  • Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)

  • maledictus vir coram Domino qui suscitaverit et ædificaverit civitatem Hiericho in primogenito suo fundamenta illius jaciat et in novissimo liberorum ponat portas ejus (Liber Iosue 6, 26)


“Quando te encontrares diante de Deus, na oração considera-te banhado na luz da verdade, fala-lhe se puderes, deixa simplesmente que te veja e não tenhas preocupação alguma”. São Padre Pio de Pietrelcina