Found 528 Results for: Mur
pro muro erant nobis tam in nocte quam in die omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges (Liber I Samuelis 25, 16)
et posuerunt arma ejus in templo Astharoth corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan (Liber I Samuelis 31, 10)
surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum ejus de muro Bethsan veneruntque Jabes et conbuserunt ea ibi (Liber I Samuelis 31, 12)
si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut prœliaremini an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur (Liber II Samuelis 11, 20)
quis percussit Abimelech filium Hieroboseth nonne mulier misit super eum fragmen molæ de muro et interfecit eum in Thebes quare juxta murum accessistis dices etiam servus tuus Urias Hettheus occubuit (Liber II Samuelis 11, 21)
et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper mortuique sunt de servis regis quin etiam servus tuus Urias Hettheus mortuus est (Liber II Samuelis 11, 24)
accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget (Liber II Samuelis 12, 18)
omnes morimur et quasi aquæ delabimur in terram quæ non revertuntur nec vult perire Deus animam sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abiectus est (Liber II Samuelis 14, 14)
dixeruntque servi regis ad eum omnia quæcumque præceperit dominus noster rex libenter exsequimur servi tui (Liber II Samuelis 15, 15)
David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum (Liber II Samuelis 18, 24)
venerunt itaque et obpugnabant eum in Abela et in Bethmacha et circumdederunt munitionibus civitatem et obsessa est urbs omnis autem turba quæ erat cum Joab moliebatur destruere muros (Liber II Samuelis 20, 15)
non se sic habet res sed homo de monte Ephraim Seba filius Bochri cognomine levavit manum contra regem David tradite illum solum et recedemus a civitate et ait mulier ad Joab ecce caput ejus mittetur ad te per murum (Liber II Samuelis 20, 21)