Found 1170 Results for: Mihi
extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium (Liber Ecclesiastes 2, 6)
coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda (Liber Ecclesiastes 2, 8)
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur lætitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitæ suæ quos dedit ei Deus et hæc est pars illius (Liber Ecclesiastes 5, 17)
memento creatoris tui in diebus juventutis tuæ antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas non mihi placent (Liber Ecclesiastes 12, 1)
indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum (Canticum Canticorum 1, 6)
fasciculus murræ dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur (Canticum Canticorum 1, 12)
botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi (Canticum Canticorum 1, 13)
et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni (Canticum Canticorum 2, 10)
columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (Canticum Canticorum 2, 14)
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia (Canticum Canticorum 2, 16)
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)