Found 1170 Results for: Mihi
narravitque Saphan scriba regi dicens librum dedit mihi Helcias sacerdos quem cum legisset Saphan coram rege (Liber II Regum 22, 10)
invocavit vero Jabes Deum Israël dicens si benedicens benedixeris mihi et dilataveris terminos meos et fuerit manus tua mecum et feceris me a malitia non opprimi et præstitit Deus quæ precatus est (Liber I Paralipomenon 4, 10)
et dixit Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et interfice me ne forte veniant incircumcisi isti et inludant mihi noluit autem armiger ejus hoc facere timore perterritus arripuit igitur Saul ensem et inruit in eum (Liber I Paralipomenon 10, 4)
desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quæ est in porta (Liber I Paralipomenon 11, 17)
dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere hæc fecerunt tres robustissimi (Liber I Paralipomenon 11, 19)
egressusque est David obviam eis et ait si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi cor meum jungatur vobis si autem insidiamini mihi pro adversariis meis cum ego iniquitatem in manibus non habeam videat Deus patrum nostrorum et judicet (Liber I Paralipomenon 12, 17)
vade et loquere David servo meo hæc dicit Dominus non ædificabis tu mihi domum ad habitandum (Liber I Paralipomenon 17, 4)
manens cum omni Israël numquid locutus sum saltim uni judicum Israël quibus præceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non ædificastis mihi domum cedrinam (Liber I Paralipomenon 17, 6)
ipse ædificabit mihi domum et firmabo solium ejus usque in æternum (Liber I Paralipomenon 17, 12)
ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit (Liber I Paralipomenon 17, 13)
cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quæ domus mea ut præstares mihi talia (Liber I Paralipomenon 17, 16)
dixitque David faciam misericordiam cum Hanon filio Naas præstitit enim pater ejus mihi gratiam misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon (Liber I Paralipomenon 19, 2)