Mosaico decorativo

Found 1170 Results for: Mihi

  • et nunc dicis mihi vade et dic domino tuo adest Helias (Liber I Regum 18, 11)

  • misitque Hiezabel nuntium ad Heliam dicens hæc mihi faciant dii et hæc addant nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis (Liber I Regum 19, 2)

  • et perrexit in desertum via unius diei cumque venisset et sederet subter unam juniperum petivit animæ suæ ut moreretur et ait sufficit mihi Domine tolle animam meam neque enim melior sum quam patres mei (Liber I Regum 19, 4)

  • et derelinquam mihi in Israël septem milia universorum genua quæ non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum (Liber I Regum 19, 18)

  • revertentesque nuntii dixerunt hæc dicit Benadad qui misit nos ad te argentum tuum et aurum tuum et uxores tuas et filios tuos dabis mihi (Liber I Regum 20, 5)

  • reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait hæc faciant mihi dii et hæc addant si suffecerit pulvis Samariæ pugillis omnis populi qui sequitur me (Liber I Regum 20, 10)

  • locutus est ergo Ahab ad Naboth dicens da mihi vineam tuam ut faciam mihi hortum holerum quia vicina est et prope domum meam daboque tibi pro ea vineam meliorem aut si tibi commodius putas argenti pretium quanto digna est (Liber I Regum 21, 2)

  • cui respondit Naboth propitius mihi sit Dominus ne dem hereditatem patrum meorum tibi (Liber I Regum 21, 3)

  • qui respondit ei locutus sum Naboth Hiezrahelitæ et dixi ei da mihi vineam tuam accepta pecunia aut si tibi placet dabo tibi vineam pro ea et ille ait non do tibi vineam meam (Liber I Regum 21, 6)

  • et ait rex Israël ad Josaphat remansit vir unus per quem possimus interrogare Dominum sed ego odi eum quia non prophetat mihi bonum sed malum Micheas filius Hiemla cui Josaphat ait ne loquaris ita rex (Liber I Regum 22, 8)

  • cui Micheas ait vivit Dominus quia quodcumque dixerit mihi Dominus hoc loquar (Liber I Regum 22, 14)

  • dixit autem rex ad eum iterum atque iterum adiuro te ut non loquaris mihi nisi quod verum est in nomine Domini (Liber I Regum 22, 16)


"Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito." São Padre Pio de Pietrelcina