Found 745 Results for: Meum
et feci propter nomen meum ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum (Prophetia Ezechielis 20, 14)
et exacerbaverunt me filii in præceptis meis non ambulaverunt et judicia mea non custodierunt ut facerent ea quæ cum fecerit homo vivet in eis et sabbata mea violaverunt et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos et implerem iram meam in eis in deserto (Prophetia Ezechielis 20, 21)
averti autem manum meam et feci propter nomen meum ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum (Prophetia Ezechielis 20, 22)
et vos domus Israël hæc dicit Dominus Deus singuli post idola vestra ambulate et servite eis quod si et in hoc non audieritis me et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris (Prophetia Ezechielis 20, 39)
et scietis quia ego Dominus cum benefecero vobis propter nomen meum non secundum vias vestras malas neque secundum scelera vestra pessima domus Israël ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 20, 44)
et dices terræ Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te justum et impium (Prophetia Ezechielis 21, 3)
ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua inrevocabilem (Prophetia Ezechielis 21, 5)
et ponam zelum meum in te quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas præcident et quæ remanserint gladio concident ipsi filios tuos et filias tuas capient et novissimum tuum devorabitur igni (Prophetia Ezechielis 23, 25)
sed et hoc fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt (Prophetia Ezechielis 23, 38)
cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hæc fecerunt in medio domus meæ (Prophetia Ezechielis 23, 39)
sedisti in lecto pulcherrimo et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam (Prophetia Ezechielis 23, 41)
loquere domui Israël hæc dicit Dominus Deus ecce ego polluam sanctuarium meum superbiam imperii vestri et desiderabile oculorum vestrorum et super quo pavet anima vestra et filii vestri et filiæ quas reliquistis gladio cadent (Prophetia Ezechielis 24, 21)