Found 745 Results for: Meum
a sæculo confregisti jugum meum rupisti vincula mea et dixisti non serviam in omni enim colle sublimi et sub omni ligno frondoso tu prosternebaris meretrix (Liber Ieremiae 2, 20)
et dabo vobis pastores juxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina (Liber Ieremiae 3, 15)
ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinæ audivit anima mea clamorem prœlii (Liber Ieremiae 4, 19)
et venistis et stetistis coram me in domo hac in qua invocatum est nomen meum et dixistis liberati sumus eo quod fecerimus omnes abominationes istas (Liber Ieremiae 7, 10)
ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ego ego sum ego vidi dicit Dominus (Liber Ieremiae 7, 11)
ite ad locum meum in Silo ubi habitavit nomen meum a principio et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël (Liber Ieremiae 7, 12)
faciam domui huic in qua invocatum est nomen meum et in qua vos habetis fiduciam et loco quem dedi vobis et patribus vestris sicut feci Silo (Liber Ieremiae 7, 14)
quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis dicit Dominus posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum ut polluerent eam (Liber Ieremiae 7, 30)
dolor meus super dolorem in me cor meum mærens (Liber Ieremiae 8, 18)
quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt cœtus prævaricatorum (Liber Ieremiae 9, 2)
tabernaculum meum vastatum est omnes funiculi mei disrupti sunt filii mei exierunt a me et non subsistunt non est qui extendat ultra tentorium meum et erigat pelles meas (Liber Ieremiae 10, 20)
reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores qui noluerunt audire verba mea et hii ergo abierunt post deos alienos ut servirent eis irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum (Liber Ieremiae 11, 10)