Found 745 Results for: Meum
et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum (Liber Esdrae 9, 5)
et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea etiam si abducti fueritis ad extrema cæli inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi (Liber Nehemiae 1, 9)
cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)
insuper et sinum meum excussi et dixi sic excutiat Deus omnem virum qui non conpleverit verbum istud de domo sua et de laboribus suis sic excutiatur et vacuus fiat et dixit universa multitudo amen et laudaverunt Deum fecit ergo populus sicut dictum erat (Liber Nehemiae 5, 13)
et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et præcipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori magis quam vivere (Liber Thobis 3, 6)
cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuæ omnibus diebus vitæ ejus (Liber Thobis 4, 3)
dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam (Liber Thobis 5, 14)
dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt novimus (Liber Thobis 7, 4)
dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israël quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum (Liber Thobis 11, 17)
et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos præcipue qui contempserunt imperium meum (Liber Iudith 2, 5)
ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus (Liber Iudith 8, 31)
vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum (Liber Iudith 8, 33)