Found 748 Results for: Meo
et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi (Liber II Maccabaeorum 4, 45)
dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi (Liber II Maccabaeorum 7, 22)
hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum (Liber II Maccabaeorum 10, 16)
nec adquieverint consilio meo et detraxerint universæ correptioni meæ (Liber Proverbiorum 1, 30)
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te (Liber Proverbiorum 2, 1)
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina aurem tuam (Liber Proverbiorum 4, 20)
fili mi custodi sermones meos et præcepta mea reconde tibi (Liber Proverbiorum 7, 1)
quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam (Liber Proverbiorum 24, 32)
vanitatem et verba mendacia longe fac a me mendicitatem et divitias ne dederis mihi tribue tantum victui meo necessaria (Liber Proverbiorum 30, 8)
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum (Liber Proverbiorum 31, 2)
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea (Liber Ecclesiastes 1, 13)
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et præcessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit (Liber Ecclesiastes 1, 16)