Found 848 Results for: Mei
et qui præibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei (Evangelium secundum Lucam 18, 39)
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem (Evangelium secundum Lucam 22, 11)
vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis (Evangelium secundum Lucam 22, 28)
et dicebat ad Jesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum (Evangelium secundum Lucam 23, 42)
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto (Evangelium secundum Lucam 24, 49)
et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Evangelium secundum Ioannem 2, 16)
ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis (Evangelium secundum Ioannem 5, 43)
si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
hæc est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam æternam et resuscitabo ego eum in novissimo die (Evangelium secundum Ioannem 6, 40)
dicebat ergo Jesus ad eos qui crediderunt ei Judæos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
respondit eis Jesus loquor vobis et non creditis opera quæ ego facio in nomine Patris mei hæc testimonium perhibent de me (Evangelium secundum Ioannem 10, 25)