Found 1477 Results for: Mea
facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva dedit contra me vocem ideo odivi eam (Liber Ieremiae 12, 8)
numquid avis discolor hereditas mea mihi numquid avis tincta per totum venite congregamini omnes bestiæ terræ properate ad devorandum (Liber Ieremiae 12, 9)
pastores multi demoliti sunt vineam meam conculcaverunt partem meam dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis (Liber Ieremiae 12, 10)
populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea et ambulant in pravitate cordis sui abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos et erunt sicut lumbare istud quod nullo usui aptum est (Liber Ieremiae 13, 10)
quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini (Liber Ieremiae 13, 17)
et dixit Dominus ad me si steterit Moses et Samuhel coram me non est anima mea ad populum istum eice illos a facie mea et egrediantur (Liber Ieremiae 15, 1)
tu reliquisti me dicit Dominus retrorsum abisti et extendam manum meam super te et interficiam te laboravi rogans (Liber Ieremiae 15, 6)
væ mihi mater mea quare genuisti me virum rixæ virum discordiæ in universa terra non feneravi nec feneravit mihi quisquam omnes maledicunt mihi (Liber Ieremiae 15, 10)
quare factus est dolor meus perpetuus et plaga mea desperabilis rennuit curari facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium (Liber Ieremiae 15, 18)
propter hoc hæc dicit Dominus si converteris convertam te et ante faciem meam stabis et si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris convertentur ipsi ad te et tu non converteris ad eos (Liber Ieremiae 15, 19)
hæc enim dicit Dominus ne ingrediaris domum convivii neque vadas ad plangendum neque consoleris eos quia abstuli pacem meam a populo isto dicit Dominus misericordiam et miserationes (Liber Ieremiae 16, 5)
dices ad eos quia dereliquerunt patres vestri me ait Dominus et abierunt post deos alienos et servierunt eis et adoraverunt eos et me dereliquerunt et legem meam non custodierunt (Liber Ieremiae 16, 11)