Found 1477 Results for: Mea
sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me (Liber Isaiae 38, 13)
ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret projecisti post tergum tuum omnia peccata mea (Liber Isaiae 38, 17)
et dixit quid viderunt in domo tua et dixit Ezechias omnia quæ in domo mea sunt viderunt non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis (Liber Isaiae 39, 4)
quare dicis Jacob et loqueris Israël abscondita est via mea a Domino et a Deo meo judicium meum transibit (Liber Isaiae 40, 27)
ne timeas quia tecum sum ego ne declines quia ego Deus tuus confortavi te et auxiliatus sum tui et suscepi te dextera justi mei (Liber Isaiae 41, 10)
quia ego Dominus Deus tuus adprehendens manum tuam dicensque tibi ne timeas ego adiuvi te (Liber Isaiae 41, 13)
ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum judicium gentibus proferet (Liber Isaiae 42, 1)
ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus (Liber Isaiae 42, 8)
dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terræ (Liber Isaiae 43, 6)
et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum (Liber Isaiae 43, 7)
et ab initio ego ipse et non est qui de manu mea eruat operabor et quis avertet illud (Liber Isaiae 43, 13)
populum istum formavi mihi laudem meam narrabit (Liber Isaiae 43, 21)