Found 1477 Results for: Mea
quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuæ in manu mea quoniam cum præciderem summitatem clamydis tuæ nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam (Liber I Samuelis 24, 12)
judicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te (Liber I Samuelis 24, 13)
sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te (Liber I Samuelis 24, 14)
sit Dominus judex et judicet inter me et te et videat et dijudicet causam meam et eruat me de manu tua (Liber I Samuelis 24, 16)
tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum quæ occidi tonsoribus meis et dabo viris quos nescio unde sint (Liber I Samuelis 25, 11)
et benedicta tu quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem et ulciscerer me manu mea (Liber I Samuelis 25, 33)
propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus et scyphum aquæ et abeamus (Liber I Samuelis 26, 11)
cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est hæc fili mi David et David vox mea domine mi rex (Liber I Samuelis 26, 17)
et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum (Liber I Samuelis 26, 18)
et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis (Liber I Samuelis 26, 21)
Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini (Liber I Samuelis 26, 23)
et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia (Liber I Samuelis 26, 24)
