Found 1116 Results for: Mar
catenasque aureas junges anulis qui sunt in marginibus ejus (Liber Exodus 28, 24)
stringesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii (Liber Exodus 28, 39)
marmore et gemmis et diversitate lignorum (Liber Exodus 31, 5)
ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quæque repperiant (Liber Exodus 35, 35)
contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit fecit sex tabulas (Liber Exodus 36, 27)
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare (Liber Exodus 36, 32)
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii (Liber Exodus 36, 37)
et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram quam cuncta atrii habebant tentoria (Liber Exodus 38, 18)
hæc sunt instrumenta tabernaculi testimonii quæ numerata sunt juxta præceptum Mosi in cærimonias Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis (Liber Exodus 38, 21)
juncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso (Liber Exodus 38, 23)
paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël (Liber Exodus 39, 6)
et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus (Liber Exodus 39, 10)