Found 1116 Results for: Mar
classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber quæ est juxta Ahilam in litore maris Rubri in terra Idumea (Liber I Regum 9, 26)
misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris cum servis Salomonis (Liber I Regum 9, 27)
quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis deferens inde aurum et argentum dentes elefantorum et simias et pavos (Liber I Regum 10, 22)
profecto enim veniet sermo quem prædixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel et contra omnia fana excelsorum quæ sunt in urbibus Samariæ (Liber I Regum 13, 32)
emitque montem Samariæ a Somer duobus talentis argenti et ædificavit eam et vocavit nomen civitatis quam extruxerat nomine Somer domini montis Samariæ (Liber I Regum 16, 24)
et dormivit Amri cum patribus suis et sepultus est in Samaria regnavitque Ahab filius ejus pro eo (Liber I Regum 16, 28)
Ahab vero filius Amri regnavit super Israël anno tricesimo octavo Asa regis Juda et regnavit Ahab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis (Liber I Regum 16, 29)
et posuit aram Baal in templo Baal quod ædificaverat in Samaria (Liber I Regum 16, 32)
ivit ergo Helias ut ostenderet se Ahab erat autem fames vehemens in Samaria (Liber I Regum 18, 2)
et dixit ad puerum suum ascende et prospice contra mare qui cum ascendisset et contemplatus esset ait non est quicquam et rursum ait illi revertere septem vicibus (Liber I Regum 18, 43)
in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab junge et descende ne occupet te pluvia (Liber I Regum 18, 44)
porro Benadad rex Syriæ congregavit omnem exercitum suum et triginta et duos reges secum et equos et currus et ascendens pugnabat contra Samariam et obsidebat eam (Liber I Regum 20, 1)