Found 905 Results for: Lie
non des aquæ tuæ exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi (Liber Ecclesiasticus 25, 34)
mulieris bonæ beatus vir numerus enim annorum illorum duplex (Liber Ecclesiasticus 26, 1)
mulier fortis oblectat virum suum et annos vitæ illius in pace implebit (Liber Ecclesiasticus 26, 2)
pars bona mulier bona in parte bona timentium Deum dabitur viro pro factis bonis (Liber Ecclesiasticus 26, 3)
dolor cordis et luctus mulier zelotypa (Liber Ecclesiasticus 26, 8)
in muliere infideli flagellum linguæ omnibus communicans (Liber Ecclesiasticus 26, 9)
sicut boum jugum quod movetur ita et mulierem nequam qui tenet illam quasi qui adprehendat scorpionem (Liber Ecclesiasticus 26, 10)
mulier ebriosa ira magna et contumelia et turpitudo illius non contegetur (Liber Ecclesiasticus 26, 11)
fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur (Liber Ecclesiasticus 26, 12)
gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum et ossa illius inpinguabit (Liber Ecclesiasticus 26, 16)
mulier sensata et tacita non est inmutatio eruditæ animæ (Liber Ecclesiasticus 26, 18)
gratia super gratiam mulier sancta et pudorata (Liber Ecclesiasticus 26, 19)