Mosaico decorativo

Found 905 Results for: Lie

  • ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxerat eos de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos deos quoque populorum qui habitabant in circuitu eorum et adoraverunt eos et ad iracundiam concitaverunt Dominum (Liber Iudicum 2, 12)

  • fornicantes cum diis alienis et adorantes eos cito deseruerunt viam per quam ingressi fuerant patres eorum et audientes mandata Domini omnia fecere contraria (Liber Iudicum 2, 17)

  • postquam autem mortuus esset judex revertebantur et multo majora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant (Liber Iudicum 2, 19)

  • quæ dixit ad eum ibo quidem tecum sed in hac vice tibi victoria non reputabitur quia in manu mulieris tradetur Sisara surrexit itaque Debbora et perrexit cum Barac in Cedes (Liber Iudicum 4, 9)

  • perterruitque Dominus Sisaram et omnes currus ejus universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret (Liber Iudicum 4, 15)

  • benedicta inter mulieres Jaël uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo (Liber Iudicum 5, 24)

  • igitur certatim ramos de arboribus præcidentes sequebantur ducem quos circumdantes præsidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem (Liber Iudicum 9, 49)

  • erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant viri simul ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime janua et super turris tectum stantes per propugnacula (Liber Iudicum 9, 51)

  • et ecce una mulier fragmen molæ desuper jaciens inlisit capiti Abimelech et confregit cerebrum ejus (Liber Iudicum 9, 53)

  • et tamen reliquistis me et coluistis deos alienos idcirco non addam ut ultra vos liberem (Liber Iudicum 10, 13)

  • quæ dicentes omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt et servierunt Deo qui doluit super miseriis eorum (Liber Iudicum 10, 16)

  • fuit illo tempore Jepthæ Galaadites vir fortissimus atque pugnator filius meretricis mulieris qui natus est de Galaad (Liber Iudicum 11, 1)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina