Found 190 Results for: Liberation Christo spem spem
Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu (Epistula ad Philippenses 4, 19)
salutate omnem sanctum in Christo Jesu salutant vos qui mecum sunt fratres (Epistula ad Philippenses 4, 21)
his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Jesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro (Epistula ad Colossenses 1, 2)
audientes fidem vestram in Christo Jesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes (Epistula ad Colossenses 1, 4)
propter spem quæ reposita est vobis in cælis quam audistis in verbo veritatis evangelii (Epistula ad Colossenses 1, 5)
quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu (Epistula ad Colossenses 1, 28)
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum ejus quæ in Christo est fidei vestræ (Epistula ad Colossenses 2, 5)
si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis (Epistula ad Colossenses 2, 20)
igitur si conresurrexistis Christo quæ sursum sunt quærite ubi Christus est in dextera Dei sedens (Epistula ad Colossenses 3, 1)
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Epistula ad Colossenses 3, 3)
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite (Epistula ad Colossenses 3, 24)
Paulus et Silvanus et Timotheus ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Jesu Christo gratia vobis et pax (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 1)