Found 2001 Results for: Lia
quod cum audisset Heliab frater ejus major loquente eo cum aliis iratus est contra David et ait quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui quia ut videres prœlium descendisti (Liber I Samuelis 17, 28)
nam expoliavit se Jonathan tunicam qua erat vestitus et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum (Liber I Samuelis 18, 4)
et præcinebant mulieres ludentes atque dicentes percussit Saul mille et David decem milia (Liber I Samuelis 18, 7)
iratus est autem Saul nimis et displicuit in oculis ejus iste sermo dixitque dederunt David decem milia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum (Liber I Samuelis 18, 8)
dixit autem Saul ad David ecce filia mea major Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et prœliare bella Domini Saul autem reputabat dicens non sit manus mea in eo sed sit super illum manus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 17)
factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David data est Hadrihel Molathitæ uxor (Liber I Samuelis 18, 19)
dilexit autem Michol filia Saul altera David et nuntiatum est Saul et placuit ei (Liber I Samuelis 18, 20)
dixit autem Saul sic loquimini ad David non habet necesse rex sponsalia nisi tantum centum præputia Philisthinorum ut fiat ultio de inimicis regis porro Saul cogitabat tradere David in manibus Philisthinorum (Liber I Samuelis 18, 25)
et post dies paucos surgens David abiit cum viris qui sub eo erant et percussis Philisthim ducentis viris adtulit præputia eorum et adnumeravit ea regi ut esset gener ejus dedit itaque ei Saul Michol filiam suam uxorem (Liber I Samuelis 18, 27)
et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David Michol autem filia Saul diligebat eum (Liber I Samuelis 18, 28)
et expoliavit se etiam ipse vestimentis suis et prophetavit cum ceteris coram Samuhel et cecidit nudus tota die illa et nocte unde et exivit proverbium num et Saul inter prophetas (Liber I Samuelis 19, 24)
et ait ad puerum suum vade et adfer mihi sagittas quas ego jacio cumque puer cucurrisset jecit aliam sagittam trans puerum (Liber I Samuelis 20, 36)