Found 2003 Results for: Lege Domini
nunc igitur coram universo cœtu Israël audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum (Liber I Paralipomenon 28, 8)
necnon et omnium quæ cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum (Liber I Paralipomenon 28, 12)
divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini (Liber I Paralipomenon 28, 13)
altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigæ cherubin extendentium alas et velantium arcam fœderis Domini (Liber I Paralipomenon 28, 18)
omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris (Liber I Paralipomenon 28, 19)
dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini (Liber I Paralipomenon 28, 20)
ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia præcepta tua (Liber I Paralipomenon 28, 21)
et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Jeihel Gersonitis (Liber I Paralipomenon 29, 8)
seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israël (Liber I Paralipomenon 29, 23)
altare quoque æneum quod fabricatus fuerat Beselehel filius Uri filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis ecclesia (Liber II Paralipomenon 1, 5)
ascenditque Salomon ad altare æneum coram tabernaculo fœderis Domini et obtulit in eo mille hostias (Liber II Paralipomenon 1, 6)
decrevit autem Salomon ædificare domum nomini Domini et palatium sibi (Liber II Paralipomenon 2, 1)