Mosaico decorativo

Found 2003 Results for: Lege Domini

  • cumque transissent omnes transivit et arca Domini sacerdotesque pergebant ante populum (Liber Iosue 4, 11)

  • cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini et siccam humum calcare cœpissent reversæ sunt aquæ in alveum suum et fluebant sicut ante consueverant (Liber Iosue 4, 18)

  • ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore (Liber Iosue 4, 25)

  • per quadraginta annos itineris latissimæ solitudinis incircumcisus fuit donec consumerentur qui non audierant vocem Domini et quibus ante juraverat ut ostenderet eis terram lacte et melle manantem (Liber Iosue 5, 6)

  • qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio (Liber Iosue 5, 14)

  • vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes et dixit ad eos tollite arcam fœderis et septem alii sacerdotes tollant septem jobeleorum bucinas et incedant ante arcam Domini (Liber Iosue 6, 6)

  • ad populum quoque ait vadite et circuite civitatem armati præcedentes arcam Domini (Liber Iosue 6, 7)

  • cumque Josue verba finisset et septem sacerdotes septem bucinis clangerent ante arcam fœderis Domini (Liber Iosue 6, 8)

  • circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem et reversa in castra mansit ibi (Liber Iosue 6, 11)

  • igitur Josue de nocte consurgente tulerunt sacerdotes arcam Domini (Liber Iosue 6, 12)

  • et septem ex eis septem bucinas quarum in jobeleis usus est præcedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat (Liber Iosue 6, 13)

  • urbem autem et omnia quæ in ea sunt succenderunt absque argento et auro et vasis æneis ac ferro quæ in ærarium Domini consecrarunt (Liber Iosue 6, 24)


"Somente por meio de Jesus podemos esperar a salvação." São Padre Pio de Pietrelcina