Found 2003 Results for: Lege Domini
non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem (Liber Deuteronomii 23, 2)
Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum (Liber Deuteronomii 23, 3)
qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini (Liber Deuteronomii 23, 8)
non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum (Liber Deuteronomii 23, 18)
sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quæ ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit majores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël nec me in coniugium sumere (Liber Deuteronomii 25, 7)
suscipiensque sacerdos cartallum de manu ejus ponet ante altare Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 26, 4)
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum qui descendit in Ægyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et infinitæ multitudinis (Liber Deuteronomii 26, 5)
et idcirco nunc offero primitias frugum terræ quam dedit Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui adorato Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 26, 10)
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitæ et advenæ pupillo et viduæ sicut jussisti mihi non præterivi mandata tua nec sum oblitus imperii (Liber Deuteronomii 26, 13)
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obœdivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut præcepisti mihi (Liber Deuteronomii 26, 14)
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est (Liber Deuteronomii 26, 19)
dixeruntque Moses et sacerdotes levitici generis ad omnem Israhelem adtende et audi Israël hodie factus es populus Domini Dei tui (Liber Deuteronomii 27, 9)