Found 2003 Results for: Lege Domini
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israël (Liber Leviticus 23, 44)
super candelabro mundissimo ponentur semper in conspectu Domini (Liber Leviticus 24, 4)
et pones super eos tus lucidissimum ut sit panis in monumentum oblationis Domini (Liber Leviticus 24, 7)
eruntque Aaron et filiorum ejus ut comedant eos in loco sancto quia sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo (Liber Leviticus 24, 9)
et qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur lapidibus opprimet eum omnis multitudo sive ille civis seu peregrinus fuerit qui blasphemaverit nomen Domini morte moriatur (Liber Leviticus 24, 16)
loquere filiis Israël et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini (Liber Leviticus 25, 2)
septimo autem anno sabbatum erit terræ requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis (Liber Leviticus 25, 4)
primogenita quæ ad Dominum pertinent nemo sanctificare poterit et vovere sive bos sive ovis fuerit Domini sunt (Liber Leviticus 27, 26)
omnes decimæ terræ sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt et illi sanctificantur (Liber Leviticus 27, 30)
mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo (Liber Numeri 3, 4)
omnes Levitæ quos numeraverunt Moses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia (Liber Numeri 3, 39)
hic est numerus populi Caath qui intrat tabernaculum fœderis hos numeravit Moses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Mosi (Liber Numeri 4, 37)