Found 452 Results for: Lar
et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere (Liber I Maccabaeorum 2, 15)
et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiæ princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus (Liber I Maccabaeorum 2, 17)
sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit (Liber I Maccabaeorum 2, 25)
et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quæ dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant (Liber I Maccabaeorum 3, 30)
et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est (Liber I Maccabaeorum 4, 20)
et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos (Liber I Maccabaeorum 4, 28)
et misit Judas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quæ in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis (Liber I Maccabaeorum 5, 38)
nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in præceptis ejus et obsequi edictis ejus (Liber I Maccabaeorum 6, 23)
et movit exercitus de castris et steterunt illis obviam et divisi sunt equites in duas partes et fundibalarii et sagittarii præibant exercitum et primi certaminis omnes potentes (Liber I Maccabaeorum 9, 11)
et hoc exemplum epistularum quas scripsit Jonathas Spartiatis (Liber I Maccabaeorum 12, 5)
et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias (Liber I Maccabaeorum 12, 19)
cum occidisset autem sol præcepit Jonathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum (Liber I Maccabaeorum 12, 27)