Found 8031 Results for: Ló
erat autem hujusmodi visus Onian qui fuerat summus sacerdos virum bonum et benignum verecundum visu modestum moribus et eloquio decorum et qui a puero in virtutibus exercitatus sit manus protendentem orare pro omni populo Judæorum (Liber II Maccabaeorum 15, 12)
post hæc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
et cum jam omnes sperarent judicium futurum hostisque adesset atque exercitus esset ordinatus bestiæ equitesque oportuno in loco conpositi (Liber II Maccabaeorum 15, 20)
et nunc Dominator cælorum mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui (Liber II Maccabaeorum 15, 23)
et ostenso capite Nicanoris et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est (Liber II Maccabaeorum 15, 32)
omnes igitur cæli Dominum benedixerunt dicentes benedictus qui locum suum incontaminatum conservavit (Liber II Maccabaeorum 15, 34)
itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate præterire (Liber II Maccabaeorum 15, 36)
parabolæ Salomonis filii David regis Israël (Liber Proverbiorum 1, 1)
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo (Liber Proverbiorum 1, 9)
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem (Liber Proverbiorum 1, 16)
frustra autem jacitur rete ante oculos pinnatorum (Liber Proverbiorum 1, 17)