Found 8031 Results for: Ló
numquid semitam sæculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui (Liber Iob 22, 15)
si reversus fueris ad Omnipotentem ædificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo (Liber Iob 22, 23)
qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur (Liber Iob 22, 29)
ut sciam verba quæ mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi (Liber Iob 23, 5)
nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suæ mole me premat (Liber Iob 23, 6)
asinum pupillorum abigerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduæ (Liber Iob 24, 3)
vim fecerunt deprædantes pupillos et vulgum pauperem spoliaverunt (Liber Iob 24, 9)
ad nimium calorem transeat ab aquis nivium et usque ad inferos peccatum illius (Liber Iob 24, 19)
dedit ei Deus locum pænitentiæ et ille abutitur eo in superbiam oculi autem ejus sunt in viis illius (Liber Iob 24, 23)
nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni (Liber Iob 26, 6)
qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili (Liber Iob 26, 7)
spiritus ejus ornavit cælos et obsetricante manu ejus eductus est coluber tortuosus (Liber Iob 26, 13)