Mosaico decorativo

Found 8031 Results for: Ló

  • et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ (Liber II Regum 13, 7)

  • et ait tolle sagittas qui cum tulisset rursum dixit ei percute jaculo terram et cum percussisset tribus vicibus et stetisset (Liber II Regum 13, 18)

  • quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos (Liber II Regum 13, 21)

  • percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Juda tecum (Liber II Regum 14, 10)

  • ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quæ est in Opher (Liber II Regum 14, 25)

  • nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël sub cælo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii Joas (Liber II Regum 14, 27)

  • ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israël factumque est ita (Liber II Regum 15, 12)

  • indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terra (Liber II Regum 15, 20)

  • in tempore illo restituit Rasin rex Syriæ Ahilam Syriæ et ejecit Judæos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc (Liber II Regum 16, 6)

  • cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum (Liber II Regum 16, 12)

  • porro altare æneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem (Liber II Regum 16, 14)

  • præcepit quoque rex Ahaz Uriæ sacerdoti dicens super altare majus offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium ejus et holocaustum universi populi terræ et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimæ super illud effundes altare vero æneum erit paratum ad voluntatem meam (Liber II Regum 16, 15)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina