Found 715 Results for: Iuda Divinum Promissionem Murum Tutelae Clamare Ad Deum
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam (Liber Exodus 10, 17)
sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)
provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos (Liber Exodus 18, 21)
Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait hæc dices domui Jacob et adnuntiabis filiis Israël (Liber Exodus 19, 3)
et viderunt Deum Israël sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini et quasi cælum cum serenum est (Liber Exodus 24, 10)
nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberunt (Liber Exodus 24, 11)
Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Ægypti in fortitudine magna et in manu robusta (Liber Exodus 32, 11)
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen ejus Deus est æmulator (Liber Exodus 34, 14)
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum (Liber Leviticus 11, 45)
non maledices surdo nec coram cæco pones offendiculum sed timebis Deum tuum quia ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 14)
coram cano capite consurge et honora personam senis et time Deum tuum ego sum Dominus (Liber Leviticus 19, 32)
et eduxi de terra Ægypti ut essem vobis in Deum ego Dominus (Liber Leviticus 22, 33)