Mosaico decorativo

Found 2335 Results for: Israel Censu

  • porro Hieu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo non enim recessit a peccatis Hieroboam qui peccare fecerat Israël (Liber II Regum 10, 31)

  • in diebus illis cœpit Dominus tædere super Israël percussitque eos Azaël in universis finibus Israël (Liber II Regum 10, 32)

  • reliqua autem verborum Hieu et universa quæ fecit et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël (Liber II Regum 10, 34)

  • dies autem quos regnavit Hieu super Israël viginti et octo anni sunt in Samaria (Liber II Regum 10, 36)

  • anno vicesimo tertio Joas filii Ahaziæ regis Judæ regnavit Joachaz filius Hieu super Israël in Samaria decem et septem annis (Liber II Regum 13, 1)

  • et fecit malum coram Domino secutusque est peccata Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israël non declinavit ab eis (Liber II Regum 13, 2)

  • iratusque est furor Domini contra Israël et tradidit eos in manu Azahelis regis Syriæ et in manu Benadad filii Azaël cunctis diebus (Liber II Regum 13, 3)

  • deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israël qua adtriverat eos rex Syriæ (Liber II Regum 13, 4)

  • et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriæ habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius (Liber II Regum 13, 5)

  • verumtamen non recesserunt a peccatis domus Hieroboam qui peccare fecit Israël in ipsis ambulaverunt siquidem et lucus permansit in Samaria (Liber II Regum 13, 6)

  • reliqua autem sermonum Joachaz et universa quæ fecit sed et fortitudo ejus nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël (Liber II Regum 13, 8)

  • anno tricesimo septimo Joas regis Juda regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis (Liber II Regum 13, 10)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina