Mosaico decorativo

Found 2335 Results for: Israel Censu

  • quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus sed abiit et fornicata est etiam ipsa (Liber Ieremiae 3, 8)

  • et dixit Dominus ad me justificavit animam suam aversatrix Israël conparatione prævaricatricis Juda (Liber Ieremiae 3, 11)

  • vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israël ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum (Liber Ieremiae 3, 12)

  • in diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris (Liber Ieremiae 3, 18)

  • sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israël dicit Dominus (Liber Ieremiae 3, 20)

  • vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israël quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui (Liber Ieremiae 3, 21)

  • vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israël (Liber Ieremiae 3, 23)

  • si converteris Israël ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis (Liber Ieremiae 4, 1)

  • prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël et domus Juda ait Dominus (Liber Ieremiae 5, 11)

  • ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israël ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cujus ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur (Liber Ieremiae 5, 15)

  • hæc dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum (Liber Ieremiae 6, 9)

  • hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël bonas facite vias vestras et studia vestra et habitabo vobiscum in loco isto (Liber Ieremiae 7, 3)


"Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno." São Padre Pio de Pietrelcina