Found 772 Results for: Ira
at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est (Liber II Maccabaeorum 8, 5)
elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere ideoque jussit agitari currum sine intermissione agens iter cælesti eum judicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum (Liber II Maccabaeorum 9, 4)
super hæc autem superbia repletus ignem spirans animo in Judæos et præcipiens adcelerare negotium contigit illum impetu euntem de curru cadere et gravi corporis conlisione membra vexare (Liber II Maccabaeorum 9, 7)
quippe qui lege et patria sanctoque templo privari vererentur ac populum qui nuper paululum respirasset ne sineret blasphemis rursum nationibus subdi (Liber II Maccabaeorum 13, 11)
et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis ejus magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit (Liber II Maccabaeorum 14, 45)
post hæc apparuisse et alium virum ætate et gloria mirabilem et magni decoris habitudine circa illum (Liber II Maccabaeorum 15, 13)
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est (Liber Proverbiorum 12, 16)
acceptus est regi minister intellegens iracundiam ejus inutilis sustinebit (Liber Proverbiorum 14, 35)
responsio mollis frangit iram sermo durus suscitat furorem (Liber Proverbiorum 15, 1)
vir iracundus provocat rixas qui patiens est mitigat suscitatas (Liber Proverbiorum 15, 18)
ira patris filius stultus et dolor matris quæ genuit eum (Liber Proverbiorum 17, 25)
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere (Liber Proverbiorum 18, 14)