Found 1055 Results for: In Terram
e contra videbis terram et non ingredieris in eam quam ego dabo filiis Israël (Liber Deuteronomii 32, 52)
ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan (Liber Deuteronomii 34, 1)
et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum (Liber Deuteronomii 34, 2)
Moses servus meus mortuus est surge et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum in terram quam ego dabo filiis Israël (Liber Iosue 1, 2)
confortare et esto robustus tu enim sorte divides populo huic terram pro qua juravi patribus suis ut traderem eam illis (Liber Iosue 1, 6)
præparate vobis cibaria quoniam post diem tertium transibitis Jordanem et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis (Liber Iosue 1, 11)
mementote sermonis quem præcepit vobis Moses famulus Domini dicens Dominus Deus vester dedit vobis requiem et omnem terram (Liber Iosue 1, 13)
donec det requiem Dominus fratribus vestris sicut et vobis dedit et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis et sic revertemini in terram possessionis vestræ et habitabitis in ea quam vobis dedit Moses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum (Liber Iosue 1, 15)
misit ergo Josue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam (Liber Iosue 2, 1)
nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël ut explorarent terram (Liber Iosue 2, 2)
misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt (Liber Iosue 2, 3)
novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terræ (Liber Iosue 2, 9)