Mosaico decorativo

Found 1307 Results for: In Domum Suam

  • nunc ergo audi obsecro domine mi rex valeat deprecatio mea in conspectu tuo et ne me remittas in domum Jonathan scribæ ne moriar ibi (Liber Ieremiae 37, 19)

  • adsumptis ergo Abdemelech secum viris ingressus est domum regis quæ erat sub cellario et tulit inde veteres pannos et antiqua quæ conputruerant et submisit ea ad Hieremiam in lacum per funiculos (Liber Ieremiae 38, 11)

  • dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci juberet in domum Jonathan et ibi morerer (Liber Ieremiae 38, 26)

  • domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt (Liber Ieremiae 39, 8)

  • miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo (Liber Ieremiae 39, 14)

  • omnesque viri qui posuerint faciem suam ut ingrediantur Ægyptum et habitent ibi morientur gladio et fame et peste nullus de eis remanebit nec effugient a facie mali quod ego adferam super eos (Liber Ieremiae 42, 17)

  • et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam ut converterentur a malis suis et non sacrificarent diis alienis (Liber Ieremiae 44, 5)

  • et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim (Liber Ieremiae 48, 22)

  • de clamore Esebon usque Eleale et Jæsa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquæ quoque Namrim pessimæ erunt (Liber Ieremiae 48, 34)

  • disperdite satorem de Babylone et tenentem falcem in tempore messis a facie gladii columbæ unusquisque ad populum suum convertetur et singuli ad terram suam fugient (Liber Ieremiae 50, 16)

  • fugite de medio Babylonis et salvet unusquisque animam suam nolite tacere super iniquitatem ejus quoniam tempus ultionis est Domino vicissitudinem ipse retribuet ei (Liber Ieremiae 51, 6)

  • curavimus Babylonem et non est sanata derelinquamus eam et eamus unusquisque in terram suam quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus et elevatum est usque ad nubes (Liber Ieremiae 51, 9)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina