Found 1758 Results for: Ima
sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit (Liber Proverbiorum 25, 13)
verba susurronis quasi simplicia et ipsa perveniunt ad intima ventris (Liber Proverbiorum 26, 22)
anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet (Liber Proverbiorum 27, 7)
unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur (Liber Proverbiorum 27, 9)
viri mali non cogitant judicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia (Liber Proverbiorum 28, 5)
viri sanguinum oderunt simplicem justi quærunt animam ejus (Liber Proverbiorum 29, 10)
qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et non indicat (Liber Proverbiorum 29, 24)
quattuor sunt minima terræ et ipsa sunt sapientiora sapientibus (Liber Proverbiorum 30, 24)
coph surrexerunt filii ejus et beatissimam prædicaverunt vir ejus et laudavit eam (Liber Proverbiorum 31, 28)
et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea (Liber Ecclesiastes 1, 13)
et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)
verti me ad alia et vidi calumnias quæ sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiæ cunctorum auxilio destitutos (Liber Ecclesiastes 4, 1)