Found 1758 Results for: Ima
quicquid tetigerit inmundus inmundum faciet et anima quæ horum quippiam tetigerit inmunda erit usque ad vesperum (Liber Numeri 19, 22)
locutusque contra Deum et Mosen ait cur eduxisti nos de Ægypto ut moreremur in solitudine deest panis non sunt aquæ anima nostra jam nausiat super cibo isto levissimo (Liber Numeri 21, 5)
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)
quis dinumerare possit pulverem Jacob et nosse numerum stirpis Israël moriatur anima mea morte justorum et fiant novissima mea horum similia (Liber Numeri 23, 10)
decimam partem œphi similæ quæ conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin (Liber Numeri 28, 5)
die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos inmaculatos et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio et liba (Liber Numeri 28, 9)
et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes (Liber Numeri 28, 12)
et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino (Liber Numeri 28, 13)
libamenta autem vini quæ per singulas fundenda sunt victimas ista erunt media pars hin per vitulos singulos tertia per arietem quarta per agnum hoc erit holocaustum per omnes menses qui sibi anno vertente succedunt (Liber Numeri 28, 14)
mense autem primo quartadecima die mensis phase Domini erit (Liber Numeri 28, 16)
et quintadecima die sollemnitas septem diebus vescentur azymis (Liber Numeri 28, 17)
quarum dies prima venerabilis et sancta erit omne opus servile non facietis in ea (Liber Numeri 28, 18)