Found 1758 Results for: Ima
omnis æstimatio siclo sanctuarii ponderabitur siclus viginti obolos habet (Liber Leviticus 27, 25)
quod si inmundum est animal redimet qui obtulit juxta æstimationem tuam et addet quintam partem pretii si redimere noluerit vendetur alteri quantocumque a te fuerit æstimatum (Liber Leviticus 27, 27)
omne quod Domino consecratur sive homo fuerit sive animal sive ager non veniet nec redimi poterit quicquid semel fuerit consecratum sanctum sanctorum erit Domino (Liber Leviticus 27, 28)
si quis autem voluerit redimere decimas suas addet quintam partem earum (Liber Leviticus 27, 31)
omnium decimarum boves et oves et capræ quæ sub pastoris virga transeunt quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino (Liber Leviticus 27, 32)
locutusque est Dominus ad Mosen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis prima die mensis secundi anno altero egressionis eorum ex Ægypto dicens (Liber Numeri 1, 1)
adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinæ hordiaciæ non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiæ est et oblatio investigans adulterium (Liber Numeri 5, 15)
cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput ejus et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiæ ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit (Liber Numeri 5, 18)
pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas (Liber Numeri 5, 26)
sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis ejus quod radet ilico et in eadem die purgationis suæ et rursum septima (Liber Numeri 6, 9)
quartadecima die mensis hujus ad vesperam juxta omnes cærimonias et justificationes ejus (Liber Numeri 9, 3)
qui fecerunt tempore suo quartadecima die mensis ad vesperam in monte Sinai juxta omnia quæ mandaverat Dominus Mosi fecerunt filii Israël (Liber Numeri 9, 5)